PL 2, col. 69

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc fecit
coelum et terram et mare, et omnia quaecumque sunt
in eis, ob quam caussam omnia infirma esse et fragilia,
et caduca, et mortalia quaecumque sunt ab ipso
facta: quoniam quidem ipse fuerit de aporiatione
conceptus atque prolatus: hunc tamen instituisse
istum mundum ex his materiis, quas Achamoth, vel
pavendo, vel timendo, vel contristando, vel sudando
praestiterat. Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae
sunt: ex timore et ignorantia, spiritus nequitiae et
malignitatis: ex tristitia et lacrymis, humida fontium,
fluminum materia, marisque. Christum autem missum
ab illo propatore qui est Bythos. Hunc autem in
substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale

nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam
per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse,
nihil inde vel accipientem, vel mutuantem. Resurrectionem
hujus carnis negat, sed alterius. Legis
et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat:
id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat.
Evangelium habet etiam suum, praeter haec nostra.
Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici,
qui cum Valentino per omnia consentiunt. In
illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum
triginta finxisset, isti addiderunt alios complures.
Quatuor enim primum, deinde alios quatuor
aggregaverunt. Et quod dicit Valentinus Aeonem trigesimum
excessisse de pleromate, ut in defectionem,
negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse

hunc, qui fuerit in defectionem, propter desiderium
videndi propatoris. Extitit praeterea Heracleon
alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed
novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire.
Introducit enim in primis illud fuisse quod
pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde
reliquos Aeonas, deinde introducit totum Valentinum.
CAPUT L.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.