PL 2, col. 738

De anima (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: A Treatise on the Soul 52 · A Treatise on the Soul 51

rursumque condita pace, situi suo reddidisse. Est
et alia relatio apud nostros, in coemeterio,
corpus corpori juxta collocando spatium recessu
communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur,
ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium,
extraneis in testimonium. Magis enim credam
ex Deo factum, quam ex ullis animae reliquiis:
quae si inessent, alia quoque membra movissent; et
si manus tantum, sed non in caussam orationis. Corpus
etiam illud non modo fratri cessisset, verum et
alias, mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset.
Certe unde unde sunt ista, signis potius et ostentis
deputanda, naturam facere non possunt. Mors
si non semel tota est, non est; si quid animae remanserit,
vita est. Non magis vitae miscebitur mors,

quam diei nox.
CAPUT LII.
Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque
animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum,
bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam
et extraordinariam formam: ordinariam quidem
naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam
vero praeter naturam judicans violenti
cujusque finis. Qui autem primordia hominis novimus,
audenter determinamus, mortem non ex natura
secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem
naturali: facile autem usurpari naturae nomen,
in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse.
Nam si homo in mortem directo institutus fuisset,
tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro, non

in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali
comminatione suspendens, et arbitrio hominis
addicens mortis eventum. Denique, si non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.