PL 2, col. 767

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 7

quae, dubitationem inferens, cogat tentationem.
Porro, si nusquam de nativitate Christi volutatum
est, quid tu argumentaris, voluisse illos per tentationem
sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem?
Eo adjicimus: etiamsi tentandus esset
de nativitate, non utique hoc modo tentaretur, earum
personarum adnuntiatione, quae poterant, etiam
nato Christo, non fuisse. Omnes nascimur, et tamen
non omnes aut fratres habemus aut matrem. Adhuc
potest et patrem magis habere quam matrem, et
avunculos magis quam fratres. Adeo non competit
tentatio nativitatis, quam licebat et sine matris, et
sine fratrum nominatione constare. Facilius plane
est, ut, certi illum et matrem et fratres habere,
divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem:

an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio
petitus praesentia eorum, qui in praesenti
non erant: nisi quod, etsi vacuisset
tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos
illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes
esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis
nota jam necessitate. Nemo tentat eo
modo, quo posse se sciat ruborem tentationis referre.
Nulla igitur materia tentationis competente,
liberatur simplicitas nuntiatoris, quod vere
mater et fratres ejus supervenissent. Sed, quae ratio
responsi, matrem et fratres ad praesens negantis,
discat etiam Apelles. Fratres Domini non crediderant
in illum, sicut et in Evangelio ante
Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur

adhaesisse illi, cum Martha et Maria
alia in commercio ejus frequententur. Hoc denique
in loco apparet incredulitas eorum: cum
is doceret viam vitae, cum Dei regnum praedicaret,
cum languoribus et vitiis medendis operaretur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.