PL 2, col. 768

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 7

extraneis defixis in illum, tam proximi aberant.
Denique superveniunt, et foris subsistunt, nec
introcunt, non computantes scilicet quid intus ageretur;
nec sustinent saltem, quasi necessarius
aliquid adferrent eo quod ille tum maxime agebat;
sed amplius interpellant, et a tanto opere revocatum
volunt. Oro te, Apelles, vel tu, Marcion, si forte
tabula ludens, vel de histrionibus, aut aurigis contendens,
tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae
mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans
Christus, Legem et Prophetas adimplens, tanti
retro aevi caliginem dispargens, indigne usus est hoc
dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium,
vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium?
Caeterum, ad negandam nativitatem, alius

necessarius fuisset et locus, et tempus, et ordo
sermonis, non ejus qui posset pronuntiari etiam
ab eo, cui et mater esset et fratres, cum indignatio
parentes non neget, sed objurget. Denique,
potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens.
audientiam scilicet verbi, demonstrat qua
conditione negaverit matrem et fratres. Qua enim
alios sibi adoptavit, qui ei adhaerebant, ea abnegavit
illos, qui ab eo absistebant. Solet etiam id implere
Christus, quod alios docet. Quale ergo erat, si
docens non tanti facere matrem aut fratres, quanti
Dei verbum, ipse Dei verbum, nuntiata matre et fraternitate,
desereret? Negavit itaque parentes, quomodo
docuit negandos pro Dei opere. Sed alias figura
est synagogae in matre abjuncta, et Judaeorum

in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israel; discipuli
autem novi intus audientes, et credentes, et
cohaerentes Christo, Ecclesiam deliniabant,
quam potiorem matrem, et digniorem fraternitatem,
recusato carnali genere, nuncupavit. Eodem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.