PL 2, col. 769
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Flesh of Christ 8 · On the Flesh of Christ 7
sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris
uterum et ubera negans, sed feliciores designans,
qui verbum Dei audiunt.
CAPUT VIII.
Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi
videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem
integri et incorrupti Evangelii interpretatis, satis
esse debuerat ad probationem carnis humanae in
Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et
isti Apelleciani carnis ignominiam praetendunt
maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis
animabus adstructam, et idcirco
indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam
competisse, debeo illos de sua paratura
repercutere. Angelum quemdam inclytum nominant,
qui mundum hunc instituerit, et instituto eo poenitentiam
admiscuerit. Et hoc suo loco tractavimus:
nam est nobis adversus illos libellus, an
qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit
ad ea opera, dignum aliquid poenitentia fecerit,
cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretentur.
Teste igitur poenitentia institutoris sui,
delictum erit mundus; siquidem omnis poenitentia
confessio est delicti, quia locum non habet nisi in
delicto. Si mundus delictum est quia corpus et
membra, delictum erit proinde et coelum, et
coelestia cum coelo. Si coelestia, et quicquid
inde conceptum prolatumque est, mala arbor malos