PL 2, col. 789

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 22 · On the Flesh of Christ 23

sunt. Ipse imprimis Matthaeus, fidelissimus
Evangelii commentator, ut comes Domini, non aliam
ob caussam, quam ut nos originis Christi carnalis
compotes faceret, ita exorsus est: Liber geniturae Jesu
Christi, filii David, filii Abraham. His originis fontibus
genere manante, cum gradatim ordo deducitur
ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa
Abrahae et David, per singulos traducem sui faciens,
in virginem usque describitur inferens Christum,
imo ipse Christus proditur de virgine? Sed et
Paulus, utpote ejusdem Evangelii et discipulus et
magister, et testis, qua ejusdem ipsius
Christi apostolus, confirmat Christum ex semine David
secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine
David caro Christi. Sed secundum Mariae carnem, exsemine

David: ergo ex Mariae carne est, dum ex semine
est David. Quocumque detorseris dictum, aut
ex carne est Mariae, quod ex semine est David; aut
ex David semine est, quod ex carne est Mariae. Totam
hanc controversiam dirimit idem Apostolus,
ipsum definiens esse Abrahae semen. Cum Abraham,
utique multo magis David, quasi recentioris. Retexens
enim promissionem benedictionis nationum in
nomine Abraham: Et in semine tuo benedicentur
omnes nationes: non, inquit, dixit, Seminibus, tanquam
de pluribus; sed Semine, tanquam de uno,
quod est Christus. Qui haec legimus et credimus, quam
debemus et possumus agnoscere in Christo carnis
qualitatem? Utique non aliam, quam Abraham; siquidem
semen Abraham Christus: nec aliam, quam

Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec
aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David,
Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem
ex Mariae utero, Christus. Et adhuc superius: nec
aliam quam Adam, siquidem secundus Adam, Christus.
Consequens ergo est, ut aut illos spiritalem
carnem habuisse contendant, quo eadem conditio
substantiae deducatur in Christo: aut concedant carnem
Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali
stirpe censetur.
CAPUT XXIII.
Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.