PL 2, col. 788
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Flesh of Christ 21 · On the Flesh of Christ 22
quaecumque matrem pronuntiat Christi? Quomodo
enim mater, nisi quia in utero ejus fuit? Sed nihil
ex utero ejus accepit, quod matrem eam faceret, in cujus
utero fuit Hoc nomen non debet caro extranea.
Matris uterum non appellat, nisi filia uteri, caro. Filia
uteri porro non est, si sibi nata est. Tacebit igitur
et Elizabeth prophetam portans jam Domini sui
conscium infantem, et in super Spiritu Sancto adimpleta.
Sine caussa enim dicit [(Luc., I)] : Et unde mihi, ut
mater Domini mei ad me veniat? si Maria non filium,
sed hospitem in utero gestabat Jesum. Quomodo dicit: Benedictus
fructus uteri tui? Quis hic fructus
uteri, qui non ex utero germinavit; qui non in utero
radicem egit; qui non ejus est, cujus est uterus? Et
qui utique fructus uteri? Christus. An quia ipse est
flos de virga profecta ex radice Jesse; radix autem
Jesse, genus David; virga ex radice, Maria ex
David? Flos ex virga, filius Mariae, qui dicitur Jesus
Christus, ipse erit et fructus. Flos enim fructus:
quia per florem, et ex flore, omnis fructus eruditur in
fructum. Quid ergo? negant et fructui suum florem,
et flori suam virgam et virgae suam radicem, quo minus
suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem
ejus quod ex virga est, floris et fructus. Siquidem
omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur,
ut jam nunc carnem Christi, non tantum Mariae,
sed et David per Mariam, et Jesse per David,
sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis David,
id est, ex posteritate carnis ejus jurat illi Deus concessurum
in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto
magis ex lumbis Mariae, ob quam in lumbis David!
CAPUT XXII.
Deleant igitur et testimonia daemonum filium
David proclamantia Jesum: sed testimonia Apostolorum
delere non poterunt, si daemonum indigna