PL 2, col. 787

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 21 · On the Flesh of Christ 20

medici et physici, de uberum natura, an aliter
manare soleant, sine vulvae genitali passione, suspendentibus
exinde venis sentinam illam inferni
sanguinis, et ipsa translatione decoquentibus
in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit,
ut uberum tempore, menses sanguinum vacent. Quod
si Verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione,
nihil operata vulva, nihil functa,
nihil passa; quomodo fontem suum transfudit in
ubera, quae, nisi habendo, non mutat? Habere autem
sanguinem non potuit lacti subministrando, si
non haberet caussas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet
suae carnis. Quid fuerit novitatis in Christo ex
virgine nascendi, palam est: scilicet, solummodo hoc,
quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus;

et uti virgo esset regeneratio nostra, spiritaliter ab
omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem
et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.
CAPUT XXI.
Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut
quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis
carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc
sit tota novitas, ut caro non semine nata,
carne processerit? Accedant adhuc cominus
ad congressum: Ecce, inquit, virgo concipiet in utero.
Quidnam? utique Dei Verbum, non viri semen:
certe ut pareret filium. Nam, Et pariet, inquit, filium.
Ergo, ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod
peperit; licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si
Verbum ex se caro factum est, jam ipsum se concepit,

et peperit, et vacat prophetia. Non enim virgo concepit,
neque peperit, si non quicquid peperit ex
verbi concepto, caro ipsius est. Sola haec autem prophetae
vox evacuabitur? an et angeli, conceptum et
partum virginis annuntiantis? an et omnis jam Scriptura,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.