PL 2, col. 786
De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Flesh of Christ 20
Abraham usque ad Mariam: Jacob, inquit, generavit
Joseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et
Paulus grammaticis istis silentium imponit: Misit,
inquit [(Gal., IV, 4)] , Deus Filium suum factum ex muliere.
Numquid per mulierem, aut in muliere? Hoc
quidem impressius, quod factum potius dicit, quam natum:
simplicius enim enuntiasset natum. Factum
autem dicendo, et verbum caro factum est consignavit,
et carnis veritatem ex virgine factae asseveravit.
Nobis quoque ad hanc speciem Psalmi patrocinabuntur,
non quidem apostatae, et haeretici, et platonici
Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae
David. Ille apud nos canit Christum, per quem
se cecinit ipse Christus. Accipe Christum, et audi
Dominum Patri Deo colloquentem [(Ps., XXI)] :
Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae:
ecce
unum. Et spes mea ab uberibus matris meae; super te
sum projectus ex vulva: ecce aliud : Et ab utero matris
meae Deus meus es tu: ecce aliud. Nunc ad
sensus ipsos decertemus. Avulsisti me, inquit, ex
utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum,
innexum est ei, a quo, ut auferatur, avellitur? Si
non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit
qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex
utero est per illum nervum umbilicarem, quasi
folliculi sui traducem, adnexus origini
vulvae. Etiam cum quid extraneum extraneo
agglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum
eo cui agglutinatur, ut cum avellitur, rapiat secum
ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam
quamdam abruptae unitatis, et producis
mutui coitus. Caeterum quae ubera matris suae nominat?
Sine dubio, quae hausit. Respondeant obstetrices,