PL 2, col. 785

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 19 · On the Flesh of Christ 20

calorem, ut despumatione mutatam in coagulum
sanguinis foeminae. Nam ex coagulo in caseo vis est
substantiae, quam medicando constringit, id est lactis.
Intelligimus ergo, ex concubitu nativitatem Domini
negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex
vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter
inculcavit, non ex sanguine, nec ex carnis voluntate,
aut viri, natum; nisi quia ea erat caro, quam
ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans porro
ex concubitu, non negavit ex carne; imo confirmavit
ex carne, quia non proinde negavit ex carne, sicut
ex concubitu negavit. Oro vos, si Dei spiritus non
de vulva carnem participaturus descendit in vulvam,
cur descendit in vulvam? potuit enim extra eam fieri
caro spiritalis simplicius multo, quam intra vulvam

fieret extra vulvam. Sine caussa eo se intulit,
unde nihil extulit. Sed non sine caussa descendit in vulvam:
ergo ex illa accepit. Quia si non ex illa accepit,
sine caussa in illam descendit, maxime ejus qualitatis
caro futurus, quae non erat vulvae, id est spiritalis.
CAPUT XX.
Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam ex
syllabam, praepositionis officio adscriptam, auferre
quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur
penes Scripturas sanctas? Per virginem dicitis
natum, non ex virgine; et in vulva, non ex vulva.
Quia et angelus in somnis ad Joseph: Nam quod in
ea natum est, inquit [(Matth., I)] , de Spiritu Sancto est;
non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in
ea dixerat: in ea enim erat, quod ex ea erat. Tantumdem

ergo, et cum dicit, in ea, et ex ea consonat;
quia ex ea erat, quod in ea erat. Sed bene, quod idem
dicit Matthaeus, originem Domini decurrens ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.