PL 2, col. 782

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 17 · On the Flesh of Christ 18

in quo homine Deus natus est, carne antiqui seminis
suscepta, sine semine antiquo, ut illam novo semine,
id est, spiritaliter reformaret exclusis antiquitatis sordibus,
expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et in omnibus,
de veteri figura est, rationali per virginem dispositione
Domino nascente. Virgo erat adhuc terra
nondum opere compressa, nondum sementi subacta:
ex ea hominem factum accepimus a Deo in animam
vivam. Igitur si primus Adam de terra traditur,
merito sequens, vel novissimus Adam, ut
Apostolus dixit, proinde de terra, id est, carne nondum
generationi resignata, in spiritum vivificantem
a Deo est prolatus. Et tamen, ne mihi vacet
incursus nominis Adae, unde Christus
Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit

census homo ejus? Sed et hic ratio defendit, quod
Deus imaginem et similitudinem suam, a diabolo
captam, aemuia operatione recuperavit. In virginem
enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium
mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei
Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi
sexum abierat in perditionem, per eumdem
sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eva serpenti:
credidit Maria Gabrieli. Quod illa credendo
deliquit, haeccredendo delevit. « Sed Eva nihil
tunc concepit in utero ex diaboli verbo. » Imo concepit.
Nam exinde ut abjecta pareret, et in doloribus pareret,
verbum diaboli semen illi fuit. Enixa est denique
diabolum fratricidam. Contra, Maria eum edidit, qui
carnalem fratrem Israel, interemptorem suum, salvum

quandoque praestaret. In vulvam ergo Deus Verbum
suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali
fratris eraderet. Inde prodeundum fuit Christo ad
salutem hominis, quo homo jam damnatus intraverat.
CAPUT XVIII.
Nunc, ut simplicius respondeamus, non competebat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.