PL 2, col. 781

De carne Christi (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Flesh of Christ 16 · On the Flesh of Christ 17

peccatum; genere, non vitio Adae: quando hinc
etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo,
cujus natura est in homine peccatrix; et sic in illa
peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato
habeatur, quae in homine sine peccato non habebatur.
Nam neque ad propositum Christi faceret evacuantis
peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud, in
qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid enim
magnum, si in carne meliore, et alterius, id est non
peccatricis naturae, naevum redemit? Ergo, inquis,
si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi.
Noli constringere explicabilem sensum. Nostram enim
induens, suam fecit; suam faciens, non peccatricem
eam fecit. Caeterum (quod ad omnes dictum sit,
qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse,

quia non fuit ex viri semine) recordentur Adam ipsum
in hanc carnem, non ex semine viri factum. Sicut
terra conversa est in hanc carnem sine viri semine,
ita et Dei Verbum potuit sine coagulo in ejusdem
carnis transire materiam.
CAPUT XVII.
Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos
in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis
Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus
auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem
dirigamus, an carnem Christus ex virgine
acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet,
si ex humana matrice substantiam traxit. Quamquam
liquit jam et de nomine hominis, et
de statu qualitatis, et de sensu tractationis, et de

exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem
commendanda erit ratio quae praefuit, ut Dei Filius de
virgine nasceretur. Nove nasci debebat novae nativitatis
dedicator, de qua signum daturus Dominus ab Esaia
praedicabatur. Quod est istud signum? Ecce virgo
concipiet in utero, et pariet filium [(Is., VII)]
. Concepit
igitur virgo et peperit Emmanuelem, Nobiscum Deum.
Haec est nativitas nova, dum homo nascitur in Deo;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.