PL 2, col. 796
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 1 · On the Resurrection of the Flesh 2
affirmant; etsi non in eadem, etsi non in
humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram,
Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum
animae corporalem pronuntiaverunt; tolerabilius mutata,
quam negata qualitate: pulsata saltem,
licet non adita veritate. Ita saeculum
resurrectionem mortuorum, nec cum errat, ignorat.
CAPUT II.
Si vero et apud Deum aliqua secta est, Epicureis
magis affinis quam prophetis, sciemus quid
audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur,
omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere,
praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum
certe resurrectionem, non modo per semetipsum,
verum etiam in semetipso probare. Nunc
autem ad alios sadducaeos praeparamur, partiarios
sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem,
solius scilicet animae; aspernati carnem,
sicut et ipsum Dominum carnis. Nulli denique alii
salutem corporali substantiae invident, quam alterius
divinitatis haeretici. Ideoque et Christum aliter disponere
coacti, ne creator carnis habeatur, in ipsa
prius carne ejus erraverunt; aut nullius veritatis
contendentes eam, secundum Marcionem et Basilidem;
aut propriae qualitatis, secundum haereses Valentini,
et Apellem. Atque ita sequitur, ut salutem
ejus substantiae excludant, cujus Christum consortem
negant; certi illam summo praejudicio
resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit
caro. Propterea et nos volumen praemisimus De Carne Christi,
quo eam et solidam probamus,
adversum phantasmatis vanitatem , et humanam
vindicamus, adversus qualitatis proprietatem;