PL 2, col. 800
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 4 · On the Resurrection of the Flesh 5
molestae, et post totum ignobilitatis elogium,
caducae in originem terram, et cadaveris nomen,
et de isto quoque nomine periturae in nullum inde
jam nomen, in omnis jam vocabuli mortem?
Hancne ergo vis, sapiens, et visui et contactui et recordatui
tuo ereptam, persuadere quod se receptura
quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum
de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino
de nihilo? Et utique redhibentibus eam ignibus
et undis, et alvis ferarum, et rumis alitum, et lactibus
piscium, et ipsorum temporum propria
gula? Adeone autem eadem sperabitur quae intercidit,
ut claudus, et luscus, et caecus, et leprosus, et
paralyticus revertantur, ut redisse non libeat ad pristinum?
An integri, ut iterum talia pati timeant?
Quid tum de consequentiis carnis? Rursusne omnia
necessaria illi, et imprimis pabula atque potacula,
et pulmonibus natandum, et intestinis aestuandum,
et pudendis non pudendum, et omnibus membris
laborandum? Rursus, ulcera et vulnera, et febris,
et podagra, et mors redoptanda? Nimirum haec
erunt vota carnis recuperandae, iterum cupere de ea
evadere. Et nos quidem haec aliquanto honestius pro
styli pudore. Caeterum, quantum etiam spurciloquii
licet illorum in congressibus experiri, tam ethnicorum,
quam haereticorum!
CAPUT V.
Igitur quoniam et rudes quique de communibus
adhuc sensibus sapiunt, et dubii et simplices per eosdem
sensus denuo inquietantur; et ubique primus
iste in nos aries temperatur, quo carnis conditio
quassatur; necessario et a nobis carnis primum conditio