PL 2, col. 801
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 5
munietur. Vituperationem laudatione depellas.
Ita nos rhetoricari quoque provocant haeretici,
sicut etiam philosophari. Futile et frivolum illud
corpusculum, quod malum denique appellare non
horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro
et Marco placet; etsi ignei alicujus exstructio,
aeque angeli, ut Apelles docet; sufficeret ad auctoritatem
carnis secundae divinitatis patrocinium. Angelos
post Deum novimus. Jam nunc, quisquis ille
summus Deus haeretici cujusque est, non immerito
ab ipso quoque deducerem carnis dignitatem, a quo
voluntas producendae ei adfuisset. Utique enim prohibuisset
fieri, quam fieri scisset, si fieri noluisset.
Ita et secundum illos, aeque caro Dei res. Nihil operis
non ejus est, qui passus est esse. Bene autem,
quod plures et duriores quaeque doctrinae totam hominis
figulationem Deo nostro cedunt. Quantus hic
sit, satis nosti, qui unicum credidisti. Incipiat jam
tibi caro placere, cujus artifex tantus est. Sed et
mundus, inquis, Dei opus est, et tamen praeterit habitus
hujus mundi, Apostolo quoque auctore [(I Cor.
VII)] : nec idcirco restitutio mundi praejudicabitur,
quia Dei opus est. Et utique si universitas irreformabilis
post decessum, quid portio? Plane, si portio
universitati adaequatur. Ad distantiam enim provocamus.
Primo quidem, quod omnia sermone Dei facta
sunt, et sine illo nihil. Caro autem et sermone Dei
constitit propter formam, ne quid sine sermone: Faciamus
enim hominem, ante praemisit. Et amplius,
manu, propter praelationem, ne universitati compararetur.
Et finxit,
inquit, Deus hominem. Magnae sine
dubio differentiae ratio, pro conditione scilicet rerum.
Minora enim quae fiebant, eo cui fiebant. Siquidem
homini fiebant, cui mox a Deo addicta sunt. Merito
igitur, ut famula, jussu et imperio, et sola vocabili
potestate universa processerant. Contra,
homo, ut dominus eorum, in hoc ab ipso Deo exstructus
est, ut dominus esse posset, dum sit a Domino.