PL 2, col. 802
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 6 · On the Resurrection of the Flesh 5
Hominem autem memento carnem proprie dici, quae
prior vocabulum hominis occupavit: Et finxit Deus
hominem limum de terra. Jam homo, qui adhuc limus. Et insufflavit in faciem ejus flatum vitae; et factus
est homo,
id est limus, in animam vivam. Et posuit
Deus hominem, quem finxit, in paradiso. Adeo homo
figmentum primo, dehinc totus. Hoc eo commendarim,
uti quicquid omnino homini a Deo prospectum
atque promissum est, non soli animae, verum et carni
scias debitum; ut si non ex consortio generis, certe
vel ex privilegio nominis.
CAPUT VI.
Persequar itaque propositum; si tamen tantum
possim carni vindicare, quantum contulit ille qui eam
fecit, jam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus
in manus Dei, quaecumque sunt, pervenit, satis
beatus, etsi solummodo contactus. Quid enim, si
nullo amplius opere, statim figmentum de contactu
Dei constitisset? Adeo magna res agebatur, qua ista
materia exstruebatur. Itaque totiens honoratur, quotiens
manus Dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur,
dum deducitur, dum effingitur. Recogita totum
illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu,
opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa imprimis
affectione, quae liniamenta ducebat. Quodcumque
enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur
homo futurus, quod et limus, et caro sermo,
quod et terra tunc. Sic enim praefatio Patris
ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. Et fecit hominem Deus. Id utique
quod finxit, ad imaginem Dei fecit illum,
scilicet Christi. Et Sermo enim Deus, qui
in effigie Dei constitutus, non rapinam
existimavit pariari Deo. Ita limus ille, jam tunc
imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum
Dei opus erat, sed et pignus. Quo nunc facit,
ad infuscandam originem carnis, nomen terrae ventilare,