PL 2, col. 804
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 7
et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis
ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam,
substantiae suae traducem in foemina jam carnem
recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis,
et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam
carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda,
si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus
est limus in carnem. Quando? cum factus est homo
in animam vivam, de Dei flatu, vapore scilicet
idoneo torrere quodammodo limum in aliam
qualitatem; quasi in testam, ita in carnem. Sic et
figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam
robustiorem recorporare, et in aliam ex alia
fingere speciem, aptiorem pristina, et sui jam
generis ac nominis. Nam etsi scriptum est [(Rom. IX)] :
Numquid argilla dicet
figulo? id est, homo Deo;
et si Apostolus, In testaceis, ait [(II Cor. IV, 7)] , vasculis;
tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa
caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem,
quam postea pelliciae tunicae, id est, cutes superductae,
vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem,
nudaveris carnem. Ita, quod hodie spolium efficitur,
si detrahatur, hoc fuit indumentum cum superstruebatur.
Hinc et Apostolus, circumcisionem despoliationem
carnis appellans, tunicam cutem confirmavit.
Haec cum ita sint, habes et limum de manu
Dei gloriosum, et carnem de afflatu Dei gloriosiorem,
quo pariter caro et limi rudimenta deposuit, et animae
ornamenta suscepit. Non es diligentior Deo, uti
tu quidem scythicas et indicas gemmas, et rubentis