PL 2, col. 805

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 7

maris grana candentia; non plumbo, non aere, non
ferro, ne argento quoque oblaquees; sed electissimo
et insuper operosissimo descrobes auro; vinis
item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum
prius congruentiam cures; proinde perfectae
ferruginis gladiis vaginarum adaeques
dignitatem: Deus vero animae suae umbram, spiritus
sui auram, oris sui operam, vilissimo alicui
commiserit capulo, et indigne collocando utique
damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et
immiscuit carni, tanta quidem concretione, ut incertum
haberi possit utrumne caro animam, an
carnem anima circumferat; utrumne animae caro,
an anima appareat carni. Sed et magis animam

invehi atque dominari credendum est, ut magis
Deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat,
quod proximam Deo et continet, et ipsius
dominationis compotem praestat. Quem enim naturae
usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem,
non per carnem anima depascitur? quidni?
per quam omni instrumento sensum fulta est,
visu, auditu, gustu, odoratu, contactu; per quam divina
potestate respersa est, nihil non sermone perficiens
vel tacite praemisso. Et sermo enim de organo
carnis est; artes per carnem; studia, ingenia, per
carnem; opera, negotia, officia, per carnem: atque
adeo totum vivere animae carnis est, ut non
vivere animae nihil aliud sit, quam a carne devertere:

sic etiam ipsum mori carnis est, cujus et vivere.
Porro, si universa per carnem subjacent animae,
carni quoque subjaceant, per quod utaris,
necesse est. Ita caro, dum ministra et famula animae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.