PL 2, col. 807
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 8 · On the Resurrection of the Flesh 9
denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo
vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem
crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia
poenarum? Nec illa beatissima et gloriosissima,
quae potest apud Christum Dominum parere debito
tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere
desierit; hoc magis vincta, quod absoluta.
CAPUT IX.
Igitur, ut retexam quam Deus manibus suis ad
imaginem Dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem
suae vivacitatis animavit, quam incolatui,
fructui, dominatui, totius suae operationis praeposuit,
quam sacramentis suis disciplinisque vestivit: cujus
munditias amat, cujus castigationes probat, cujus
passiones sibi adpretiat; haeccine non resurget totiens
Dei? Absit, absit, ut Deus manuum suarum operam
ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis
suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis
suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi
sui sororem, in aeternum destituat interitum! Bonum
Deum novimus; solum optimum a Christo ejus
addiscimus; qui dilectionem mandans, post
suam, in proximum, faciet et ipse quod praecepit:
diliget carnem, tot modis sibi proximam, etsi infirmam [(Matth. XXVI, 41)]
;
sed virtus in infirmitate perficitur [(II Cor., XII, 9)]
;
etsi imbecillam; sed medicum non
desiderant, nisi male habentes [(Matth. XXII)]
; etsi
inhonestam; sed inhonestioribus majorem circumdamus
honorem [(II Cor., XII)]
; etsi perditam; sed ego,
inquit, veni ut quod periit salvum faciam [(Luc., V)]
;
etsi peccatricem; sed malo mihi, inquit, salutem peccatoris,
quam mortem [(Ezech., XVIII)]
; etsi damnatam;
sed ego, inquit [(Deut., XXXII)] , percutiam, et sanabo.
Quid ea exprobras carni, quae Deum exspectant, quae
in Deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit?
Ausim dicere, si haec carni non accidissent,