PL 2, col. 808

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 10 · On the Resurrection of the Flesh 9 · On the Resurrection of the Flesh 11

benignitas, gratia, misericordia, omnis vis Dei benefica,
vacuisset.
CAPUT X.
Tenes Scripturas, quibus caro infuscatur; tene
etiam, quibus inlustratur. Legis, cum caro deprimitur:
adige oculos, et cum caro relevatur. Omnis caro faenum
[(Is., XLI)]
; non hoc solum pronuntiavit
Esaias; sed et: Omnis caro videbit salutare
Dei [(Ibid.)]
. Notatur in Genesi dicens Deus [(Gen.,
VI)] : Non manebit Spiritus meus in hominibus istis, quia
caro sunt; sed et auditur per Joelem [(Joel., II)] : Effundam
de Spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque
ne de uno stylo noris, quo carnem plerumque compungit.
Nam, etsi negat habitare boni quicquam in
carne sua; etsi adfirmat eos qui in carne sint, Deo

placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum;
et, si qua alia ita ponit, ut carnis non tamen
substantia, sed actus inhonoretur: dicemus quidem
alibi nihil proprie carni exprobrari oportere, nisi in
animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi
subigit. Verum interim et in illis literis Paulus
est, cum stigmata Christi in corpore suo portat;
cum nostrum, ut Dei templum, vitiari vetat; cum
corpora nostra membra Christi facit; cum monet
tollere et magnificare Deum in corpore nostro. Itaque,
si ignominiae carnis resurrectionem ejus expellunt,
cur non dignitates potius inducent? Quoniam Deo
magis congruit in salutem redigere, quod reprobarit
interdum, quam in perditionem dedere, quod etiam

aliquando probavit.
CAPUT XI.
Hucusque de praeconio carnis adversus inimicos, et
nihilominus amicissimos ejus. Nemo enim tam carnaliter
vivit, quam qui negant carnis resurrectionem.
Negantes enim ejus poenam, despiciunt et disciplinam.
De quibus luculenter et Paracletus per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.