PL 2, col. 809
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On the Resurrection of the Flesh 11
prophetidem Priscam: « Carnes sunt, et carnem oderunt. »
Quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad
meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam
Dei ipsius potentiam, et potestatem, et licentiam recensere
debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum, et
devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum
carnis reaedificare atque restituere? An et
aliqua nobis exempla hujus sui juris in publico
naturae promulgavit, ne qui forte adhuc nesciant
Deum nosse, qui non alia lege credendus
est, quam ut omnia posse credatur? Plane apud
Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque
defendant: sed multo melius, quod omnes
fere haereses natum et factum mundum annuentes,
conditionem Deo nostro adscribunt. Igitur confide
illum totum hoc ex nihilo protulisse, et Deum nosti,
fidendo quod tantum Deus valeat. Nam et quidam,
infirmiores hoc prius credere, de materia potius
subjacenti volunt ab illo universitatem dedicatam
secundum philosophos. Porro, etsi ita in vero haberetur,
cum tamen longe alias substantias, longeque
alias species ex reformatione materiae diceretur protulisse,
quam fuisset ipsa materia; non minus defenderem
ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quae
omnino non fuerant. Quo enim interest, ex nihilo
quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit, fiat?
quando etiam non fuisse, nihil sit fuisse. Sic et fuisse
e contrario, non nihil est fuisse. Nunc, etsi interest,
tamen utrumque mihi applaudit. Sive enim ex nihilo
Deus molitus est cuncta, poterit et carnem, in nihilum
perductam, exprimere de nihilo. Sive de materia
modulatus est alia, poterit et carnem quocumque
dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est
reficere, qui fecit; quanto plus est fecisse, quam refecisse,