PL 2, col. 810

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 12 · On the Resurrection of the Flesh 11

initium dedisse, quam reddidisse, Ita restitutionem
carnis faciliorem credas institutione.
CAPUT XII.
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinae potestatis.
Dies moritur in noctem, et tenebris usquequaque
sepelitur: funestatur mundi honor; omnis
substantia denigratur; sordent, silent, stupent cuncta;
ubique justitium est. Ita lux amissa lugetur; et
tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole,
eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens
mortem suam, noctem; rescindens sepulturam
suam, tenebras; haeres sibimet existens, donec
et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu. Redaccenduntur
enim et stellarum radii, quos matutina
succensio exstinxerat: reducuntur et siderum absentiae,

quas temporalis distinctio exemerat: redornantur
et specula lunae, quae menstruus numerus
adtriverat: revolvuntur hyemes et aestates, verna
et autumna, cum suis viribus, moribus, fructibus.
Quippe etiam terrae de coelo disciplina est arbores
vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas
rursus imponere, exhibere eadem quae absumpta sint
semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira
ratio! De fraudatrice servatrix, ut reddat, intercipit;
ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet,
prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora
restituit, quam exterminavit, revera foenore interitu,
et injuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa
conditio recidiva est. Quodcumque conveneris,
fuit: quodcumque amiseris, nihil non iterum est.

Omnia in statum redeunt, cum abscesserint: omnia
incipiunt, cum desierint: ideo finiuntur, ut fiant:
nihil desperit, nisi in salutem. Totus igitur hic ordo
revolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.