PL 2, col. 816

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 16 · On the Resurrection of the Flesh 17

uteri consata, conformata, congenita animae,
etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas
vocatur apud Apostolum, quam jubet in honore tractari,
eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur:
ille scilicet limus, qui prior titulo hominis
incisus est, non calicis, aut gladii, aut vasculi ullius.
Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam
capit et continet; homo vero, de communione naturae,
quae eam non instrumentum in operationibus
praestat, sed ministerium. Ita et ministerium
tenebitur judicio, etsi de suo nihil sapiat;
quia portio est ejus quae sapit, non supellex.
Hoc et Apostolus sciens, nihil carnem agere per
semetipsam, quod non animae deputetur, nihilominus
peccatricem judicat carnem, ne eo

quod ab anima videtur impelli, judicio liberata credatur.
Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit [(I Cor. XV)] :
Glorificate, inquit, et tollite Deum in
corpore vestro, certus et hos conatus ab anima agi;
idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum
repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset
in alienam culpae, nec adhortatio in extraneam
gloriae: et exprobratio enim, et exhortatio
vacarent erga carnem, si vacaret et merces, quae in
resurrectione captatur.
CAPUT XVII.
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit,
carnem etiam idcirco repraesentandam esse judicio,
quia aliter anima non capiat passionem tormenti
seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim
vulgus existimat. Nos autem animam corporalem

et hic profitemur, et in suo volumine probamus, habentem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.