PL 2, col. 817

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On the Resurrection of the Flesh 17

proprium genus substantiae, soliditatis, per
quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc
animas torqueri, foverique penes Inferos, licet
nudas, licet adhuc exules carnis, probavit Lazari
exemplum. Dedi igitur adversario dicere:
Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de
suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut
non egeat repraesentatione carnis. Imo eatenus egebit,
non qua sentire quid sine carne non possit,
sed qua necesse est illam etiam cum carne
sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit,
tantum et ad patiendum. Ad agendum autem
minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo
cogitare, vel cupere, disponere; ad perficiendum
autem operam carnis exspectat. Sic itaque

et ad patiendum, societatem carnis expostulat; ut
tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene
agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum
interim sententiam pendit, concupiscentiae, et
cogitatus, et voluntatis. Porro, si haec satis essent ad
plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et
facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii,
de his judicanda, in quae agenda sola suffecerat. Cum
vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem
per carnem administrentur; jam non sufficit animam
sine carne foveri, sive cruciari, pro operibus
etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra;
quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum
plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte.

Idcirco, pro quoquo modo egit, pro eo et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.