PL 2, col. 87

De corona militis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: The Chaplet, or De Corona 8 · The Chaplet, or De Corona 7

idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt, ad daemones
pertinent. Porro, si quae alii idolis faciunt,
ad daemones pertinent [(I Cor., X, 20)] , quanto magis
quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent?
Ipsi scilicet sibi procuraverunt daemones, per eos in
quibus esurierunt ante quod procuraverunt .
CAPUT VIII.
Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis
excutio. Jam enim audio dici: Et alia multa
ab eis prolata, quos saeculum deos credidit; tamen
in nostris hodie usibus, et in pristinorum sanctorum,
et in Dei rebus, et in ipso Christo deprehendi, non
alias scilicet hominem functo, quam per communia
ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita
sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. Primus

literas Mercurius enarraverit; necessarias confitebor
et commerciis rerum et nostris erga Deum studiis.
Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo
et hoc ingenium cum sanctis fecisse, et Deo
ministrasse, audiens David. Primus medelas Aesculapius
exploraverit; memini et Isaiam Ezechiae languenti
aliquid medicinale mandasse [(Is., XXXVIII,
21)] . Scit et Paulus stomacho vinum modicum prodesse [(I Tim, V, 23)] .
Sed et Minerva prima molita
sit navem; videbo navigantem Jonam [(Jon., I, 3)]
et apostolos [(Luc., VIII, 2)] . Plus est [(Act., XIII, 4)] ,
quod et Christus vestietur: habebit etiam penulam
Paulus [(II Tim., IV, 13)] . Si et uniuscujusque supellectilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.