PL 2, col. 922
De exhortatione castitatis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On Exhortation to Chastity 7
quae cum posterioribus communicant,
de disciplina et forma vetustatis ad novitatem transmittunt?
Ecce enim in veteri lege animadverto castratam
licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent
[(Lev. XXI, 14)]
.
Possum dicere, etiam illud plus esse quod semel non
est. Quod non unum est, numerus est. Denique,
post unum incipit numerus. Unum autem est, omne
quod semel est. Sed Christo servabatur, sicut in
caeteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur
apud nos plenius atque instructius praescribitur,
unius matrimonii esse oportere [(Tit. I, 6)] qui
alleguntur in ordinem sacerdotalem. Usque adeo
quosdam memini digamos loco dejectos. Sed dices:
Ergo caeteris licet quos excipit. Vani erimus, si
putaverimus quod sacerdotibus non liceat, laicis licere.
Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum
est: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo
fecit [(Apoc. I, 6)]
. Differentiam inter ordinem et plebem
constituit Ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis
consessum sanctificatus. Adeo ubi ecclesiastici
ordinis non est consessus, et offers, et
tinguis, et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres,
Ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua
fide vivit, nec est personarum acceptio apud Deum;
quoniam non auditores legis justificantur a Deo, sed
factores, secundum quod et Apostolus dicit [(Rom. II,
11, 13)] . Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso,
ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam
sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis.
Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis
laico digamo capitale est agere pro sacerdote,