PL 2, col. 950
De monogamia (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On Monogamy 14 · On Monogamy 15
sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore
jam collectiore discutere? Si justum est matrimonium
non separari, utique et non iterari honestum
est. Denique, apud saeculum utrumque in bona disciplina
deputatur, aliud concordiae nomine, aliud
pudicitiae. Regnavit duritia cordis usque ad Christum:
regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum.
Nova lex abstulit repudium, habuit quod auferret.
Nova prophetia, secundum matrimonium, non minus
repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo
cessit, quam infirmitas carnis. Plus haec sibi Paulum
defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum
indulgentem eum captat, praescribentem recusat,
quae potiores sententias et perpetuas voluntates ejus
eludit; quae non sinit nos hoc Apostolo praestare,
quod mavult. Et quousque infirmitas ista impudentissima
in expugnando meliora perseverabit? Tempus
ejus donec Paracletus operaretur fuit, in quem
dilata sunt a Domino, quae tunc sustineri
non poterant, quae jam nemini competit portare non
posse; quia per quem datur portare posse, non
deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit Dominus, Caro infirma
[(Matth., XXV, 1)]
? Sed praemisit
et, Spiritus promptus; ut vincat spiritus carnem, ut
cedat quod infirmum est fortiori. Nam et: Qui
potest capere, capiat [(Matth., XIX, 12)]
, inquit; id
est, qui non potest, discedat. Discessit et ille dives,
qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum,
et dimissus est sententiae suae a Domino [(Matth., XIX, 16-22)] .
Nec ideo duritia imputabitur
Christo de arbitrii cujuscumque liberi vitio. Ecce,
inquit, posui ante te bonum et malum [(Deut., XXX, 15,
Eccli., XV, 18)]
; elige quod bonum est; si non potes,
quia non vis ( posse enim te, si velis, ostendit,
quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas
oportet ab eo, cujus non facis voluntatem.
CAPUT XV.
Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus
voluntatem Dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas
nuptias, ut illicitas, juxta adulterium judicamus?
Quid est enim adulterium, quam matrimonium
illicitum? Notat Apostolus eos, qui in totum
nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant,
quos Deus condidit [(I Tim., IV, 3)] . Nos vero non
magis nuptias auferimus, si secundas recusamus,
quam cibos reprobamus, si saepius jejunamus. Aliud
est auferre, aliud temperare, aliud est legem non
nubendi ponere, aliud modum nubendi statuere.
Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in
hac causa, si in tantum fovent carnis infirmitatem,