PL 2, col. 971

De jejuniis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On Fasting 12 · On Fasting 13

martyr attigerat; quem et facultate custodiae
liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi
baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus
quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius
illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum
ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die
luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum,
ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus,
hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum
confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit
amplius. Atque ita de hoc jam extortus,
cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione
digessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui
praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant.
Quid ergo cessatis Paracletum, quem in Montano

negatis, in Apicio credere? Praescribitis constituta
esse solemnia huic fidei scripturis vel traditione majorum,
nihilque observationis amplius adjiciendum,
ob illicitum innovationis. State in isto gradu si potestis.
CAPUT XIII.
Ecce enim convenio vos et praeter Pascha jejunantes,
citra illos dies quibus ablatus est sponsus, et
stationum semijejunia interponentes, et vero
interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum
est; denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non
ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem,
cum quae non sint constituta obitis. Quale
est autem ut tuo arbitrio permittas quod imperio Dei

non das? plus humanae licebit voluntati quam divinae
potestati? Ego me saeculo, non Deo liberum memini:
sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut
indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.