PL 2, col. 972
De jejuniis (Tertullianus), J. P. Migne
In inglese: On Fasting 13
et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo
praesto. Bene autem quod et episcopi universae plebi
mandare jejunia assolent; non dico de industria stipium
conferendarum, ut vestrae capturae est; sed interdum
et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae caussa.
Itaque si et ex hominis edicto, et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν
agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque
unitatem jejunationum et xerophagiarum et
stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta,
et in principum mandata coïtionibus opposita delinquimus.
Spiritus Sanctus, cum in quibus vellet terris,
et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium,
sive ecclesiasticarum tentationum, sive
mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus,
ad exorandum judicem, hujusmodi officiorum
remedia mandabat. Puta nunc ad exercendam sobrietatis
et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus,
necessario etiam quae tunc constituit observamus.
Adspice ad Judaïcos fastos, et invenies nihil novum:
si quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps
posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur
praeterea per Graecias illa certis in locis
concilia ex universis ecclesiis per quae et altiora
quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio
totius nominis christiani magna veneratione
celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante
congregari undique ad Christum! Vide quam
bonum et quam jucundum habitare fratres in unum [(Ps. CII)]
;
hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo
tempore cum compluribus coenas. Conventus autem
illi stationibus prius et jejunationibus operati; dolere
cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus
norunt. Si et ista solemnia quibus tunc praesens
patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis