PL 2, col. 973

De jejuniis (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On Fasting 14 · On Fasting 13

fungimur in spiritu invicem repraesentati,
lex est sacramenti.
CAPUT XIV.
Horum igitur tempora observantes, et dies et menses
et annos, galaticamur. Plane si judaicarum
caeremoniarum, si legalium solemnitatum observantes
sumus: illas enim Apostolus dedocet compescens
Veteris Testamenti in Christo sepulti perseverantiam,
et novi sistens. Quod si nova conditio
in Christo jam nova et solemnia esse
debebunt; aut si omnem in totum devotionem temporum
et dierum et mensium et annorum erasit
Apostolus, cur Pascha celebramus annuo circulo in
mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in
omni exultatione decurrimus? cur stationibus
quartam et sextam sabbati dicamus, et jejuniis
parasceven? quanquam vos etiam sabbatum, si

quando continuatis, nunquam nisi in Pascha jejunandum
secundum rationem alibi redditam, nobis certe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.