PL 2, col. 980

De pudicitia (Tertullianus), J. P. Migne

In inglese: On Modesty 21 · On Modesty 22 · On Modesty 20

ipsius) Barnabae titulo, et Levitico, quasdam Scripturas
affert, quamquam frustra pro suo instituto.
XXI.
Atqui, non negans Apostolis competisse potestatem
remittendi peccata, et proinde etiam Ecclesiae, id
suae Ecclesiae spirituali frustra arrogat.
XXII.
Denique agit contra veniam criminum et pacem,
quam martyres quidam moechis donabant, negatoribus
negabant. PAM.
CAPUT PRIMUM.
Pudicitia flos morum, honor corporum, decor
sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum
sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis;
quamquam rara, nec facile perfecta, vixque
perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur,
si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit,

censura compresserit. Siquidem omne animi
bonum aut nascitur, aut eruditur, aut cogitur.
Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum
ratio est; bona jam nec nasci licet,
ita corrupta sunt semina: nec erudiri, ita deserta
sunt studia; nec cogi, ita exarmata sunt jura. Denique,
de qua incipimus, cousque jam exolevit, ut non
ejuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur;
isque satis castus habeatur, qui minus castus fuerit.
Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso,
cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si
erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod
infelicior etiam, si stetisset, ut infuctuosa, quae non
apud Deum egisset. Malim nullum bonum, quam vanum.
Quid prodest esse, quod esse non prodest?

Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae
pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo
trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et
disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram
per judicia ex utroque Testamento, et coacta
constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni.
Adversus hanc nonne dissimulare potuissem?
Audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.