PL 20, col. 101

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.11 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.10 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.12

progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam
non putavi. Si quis studiosior erit, ad origines revertatur.
Post excessum patris, Jacob in solo eo in
quo Isaac vixerat, commorabatur: filii ejus aliquantum
ab eo pascui gratia cum gregibus secesserant;
Joseph tamen ac Benjamin parvus domi resederant.
Charus admodum Joseph patri, obque id invisus fratribus:
simul, quia frequentibus ejus somniis majorem
eum omnibus futurum portendi videbatur.
Igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres
a patre missus, opportunus injuriae fuit. Namque
viso fratre, consilium necis ejus ceperunt: sed obsistente
Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus,
in lacum demissus. Mox suadente Juda deducti
ad mitius consilium, negotiatoribus eum, qui

tum Aegyptum petebant, vendiderunt, atque ab his
Potifari praeposito Pharaonis traditus est.
XI.
Per idem tempus Judas Jacob filius Suam Chananaeam
in matrimonium assumpsit, ex qua tres filios
sustulit, Her, Onan, Selam. Sed Her Thamar connubio
sociatur; quo mortuo, Onan fratris uxorem
accepit; qui, quia spermata in terram effunderet,
exstinctus a Domino refertur. Tum Thamar meretricio
habitu assumpto, socero mixta est; exque eo
geminos edidit. In partu autem illo mirabile fuit,
quod cum prodeunti puero, ad dignoscendum qui
prius nasceretur, obstetrix manum ejus cocco illigasset,
reductus in alvum matris puer, postero die
editus est. Nomen infantibus Fares et Zara inditum.
At Joseph, cum benigne a curatore regio, qui eum
pretio acceperat, haberetur, domumque ejus et familiam

procuraret; decorus ipse insigni specie, uxoris
domini oculos in se converterat. Cumque amore
ipsius deperiret, appetitum saepius nec acquiescentem
sibi falso scelere infamat, ac viro queritur, stuprum
sibi intentatum: ita Joseph in carcerem est
conjectus. Erant in eadem custodia ministri regis
duo, qui cum somnia sua ad Joseph retulissent, futura
ex somnio conjectans, unum eorum poenas capite
luiturum, alium absolvendum pronuntiavit;
atque ita accidit. Igitur post biennium somnium regi
objectum est. Quod cum a prudentibus Aegyptiorum
non posset absolvi, minister regis ille carcere
exemptus regem admonet, Joseph esse mirum somniorum
interpretem. Ita Joseph solvitur; interpretatusque
est regi somnium: Septem annis proximis

maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus
inopiam. Quo metu rex perculsus, videns divinum
in Joseph spiritum, rei eum annonariae praefecit,
aequato secum imperio. Tum Joseph abundantibus
per totam Aegyptum frumentis, magnam copiam
congessit: multiplicatisque horreis adversus futuram
famem consuluerat. Ea tempestate spes atque salus
Aegypti in illo sita erat. Per idem tempus vero duos
ex Aseneth filios genuit, Manassem et Ephraem.
Ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit,
erat annorum XXX; nam a fratribus septemdecim
annos natus venumdatus est.
XII.
Interea rebus in Aegypto adversus famem bene

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.