PL 20, col. 100

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.9 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.8 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.10

atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem
ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis revertisset,
titulum sibi domus Domini futurum; decimasque
omnium quae acquisita sibi forent, Domino daturum.
Inde se ad Laban fratrem matris contulit, quem ille
sororis filium agnitum, in hospitium benigne recepit.
IX.
Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia
oculis deformior, Rachel pulchra fuisse traditur:
cujus specie Jacob captus, amore virginis conflagrabat;
eamque sibi in matrimonio a patre postulans,
septem annorum servitio se mancipavit. Sed
impleto tempore Lia ei supponitur; ac rursum
septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur.
Sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus.

Filiorum quos ex Lia Jacob habuit, haec
sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar,
Zabulon, Dina. Ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex
ancilla Rachel Dan et Nephthalim nati sunt. At
Rachel, desperato jam partu, Joseph edidit. Tum
Jacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer
partem pecorum mercedem servitii dedisset, ob quae
parum sibi eum aequum gener Jacob ratus, dolum
ab eo suspectans; clam profectus est vicesimo
primo fere anno quam advenerat. Rachel viro inscio
patris idola furto abstulit: qua injuria Laban generum
persecutus, non repertis idolis, pace facta, regressus
est; multum obtestatus generum ne uxores
filiabus suis superinduceret. Inde digressus Jacob,
vidisse angelos et castra Domini traditur. Sed cum

praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat,
iter destinaret, missis prius legatis et muneribus
suspectum sibi fratrem exploravit: tum ille obviam
fratri processit; nec tamen Jacob se ultra fratri credidit.
Sed pridie quam inter se fratres convenirent,
Dominus humana specie assumpta, colluctatus cum
Jacob refertur: et cum adversus Dominum praevaluisset,
tamen non esse mortalem non ignoravit: benedici
sibi ab eo flagitabat. Tum ab eo illi immutatum nomen
est, ut ex Jacob Israel diceretur. Sed cum ille vicissima
Domino nomen Domini quaereret; non esse quaerendum,
quia admirabile esset, responsum est. Ex colluctatione
autem latitudo femoris Jacob obtorpuit.
X.
Igitur Israel declinans fratris domum, promovit
agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco

pretio accepto tabernaculum statuit sibi. Huic oppido
Emor Chorraeus princeps praeerat. Hujus filius
Sichem Dinam filiam Jacob ex Lia genitam stupro
subdidit. Quo comperto, Simeon et Levi Dinae fratres,
omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt,
ac impigre sororis ulti sunt injuriam. Oppidum
a filiis Jacob direptum, praedaque omnis est abducta.
Id factum aegre admodum tulisse Jacob traditur.
Mox a Domino monitus, Bethel petiit, ibique altare
Domino statuit. Inde in parte turris Gader tabernaculum
fixit. Rachel ex partu obiit. Puer Benjamin
vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et
octoginta. At Esau potens divitiis erat, uxoribus
sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis: cujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.