PL 20, col. 99
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.7 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.8 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
expulit; quae habitasse in deserto una cum filio,
et praesidio Domini defensa traditur. Non multum
post Dominus Abraae fidem tentans, immolandum
sibi a patre filium Isaac poscit. Quem ille non cunctatus
offerre, cum arae puerum superposuisset,
gladiumque educeret, vox missa de coelo est, puero
ut parceret. Victimae aries praesto fuit: consummatoque
sacrificio, Abraae Dominus locutus est, promittens
ea quae jam spoponderat. At Sarra, cum
septimum et vicesimum supra centesimum annum
ageret, decessit. Corpus cura viri sepultum in Hebron
Chananaeorum oppido: etenim illic Abraam commorabatur.
Tum Abraam Isaac filium juvenilis
aetatis videns (siquidem tum quadragesimum annum
aetatis agebat) servo suo imperavit, uxorem ei quaereret;
ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse
oriundus videbatur: modo ut inventam puellam in
regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret eum
causa conjugis in solum patrium rediturum. Atque
ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini
femine sacramentum dedit. Ita servus profectus
in Mesopotamiam, ad oppidum Nachor Abraae fratris
devenit; successitque in domum Bathuelis Syri,
Nachore patre geniti. Hujus filiam Rebeccam speciosam
virginem conspicatus, poposcit, atque ad
dominum adduxit. Post id Abraam accepit uxorem
Ceturam nomine, quae in Paralipomenis concubina
dicitur; suscepitque ex ea filios. Sed Isaac Sarra
edito substantiam tradidit: his autem quos ex concubinis
susceperat, dona distribuit: atque ita ab
Isaac separati sunt. Abraam diem functus est, impletis
annis centum et quinque et septuaginta. Corpus
sepulcro Sarrae uxoris appositum.
VIII.
At Rebecca diu sterilis, assiduis mariti ad
Dominum precibus, a die matrimonii vicesimo fere
anno geminos edidit, qui in matris alvo exsultasse
saepius traduntur: dictumque responso Domini est,
duos in his populos praenuntiari, et majorem minoris
subdendum esse principio. Sed prius editus
asper setis, Esau vocatus; minori Jacob nomen fuit.
Ea tempestate gravis annonae inopia terras incesserat:
qua necessitate Isaac in Geraris ad regem
Abimelec cessit, admonitus a Domino ne in Aegyptum
descenderet. Eidemque universae illius terrae
possessio promittitur, ibique benedicitur; multiplicatusque
pecore atque omni substantia, agente
invidia ab incolis pellitur. Pulsus apud Puteum juramenti
consedit. Igitur annis gravior, luminibus
obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio
Rebeccae matris Jacob se benedicendum pro
fratre obtulit. Ita Jacob adorandus principibus et
gentibus, fratri praeponitur. Queis rebus Esau accensus,
fratri necem moliebatur. Quo metu Jacob,
hortante matre, in Mesopotamiam confugit, admonitus
a patre, ut ex domo Laban fratris Rebeccae
uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in
alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam
suam ducere. Ita Jacob profectus in Mesopotamiam,
per soporem Dominum vidisse traditur: