PL 20, col. 98

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.6 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.5 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.7

habitatio fuit. Inde apud Charras una cum patre diversatus
est. Qua tempestate admonitus a Domino,
domum, patriam ac patrem relinquens, assumpto
Lot fratris filio, in terram Chananaeorum profectus,
in loco cui Sichem nomen est, consedit. Mox annonae
inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus.
Lot prae multitudine familiae a patruo digressus, ut
laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in
Sodomis consedit. Id oppidum infame incolis, viris
in viros irruentibus, atque ob id invisum Domino
fuisse traditur. Ea tempestate reges vicinarum gentium
in armis erant, cum antea nullum inter mortales
certamen fuisset. Sed adversum hos qui bello
vicina tentabant, reges Sodomorum, Gomorrhaeorum
vicinarumque regionum in praelium erumpunt;

primoque impetu fusi, victoriam concessere. Tum a
victoribus Sodoma direpta, praedae hostibus fuit;
ductusque Lot in captivitatem. Quod cum Abram
comperisset, propere armatis servis suis, numero
trecentis decem et octo, reges victoria feroces,
exutos praeda armisque in fugam compulit. Tum a
Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque decimas
praedae dedit: reliqua his quibus erepta erant,
reddidit.
VI.
Per idem tempus Abrae Dominus locutus est,
multiplicandumque semen ejus, sicut arenas maris
stellasque coeli, spopondit; peregrinumque ejus semen
praedictum futurum, ac posteros in hostili solo
per quadringentos annos laturos servitium, postea
libertati restituendos. Tunc ei atque uxori ejus adjectione

unius litterae nomen immutatum: ita nunc
ex Abram Abraam, ex Sara Sarra dicitur. Cujus
quidem rei non inane mysterium non est hujus
operis exponere. Eodem tempore Abraae lex circumcisionis
imposita est. Erat ei autem ex ancilla filius
Ismael. Et cum ipse esset annorum centum, uxor
autem ejus nonaginta, futurum eis filium Isaac Dominus
pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum
venerat. Inde Sodomam missi angeli, Lot in porta
sedentem repererunt. Quos cum ille, homines existimans,
hospitio receptos coenatosque domi haberet;
juventus improba ex oppido novos hospites ad
stuprum flagitabant. Lot pro hospitibus filias offerens,
non acquiescentibus quibus illicita potius desiderio
erant, ipse ad stuprum trahebatur. Quem angeli

propere ab injuria vindicantes, luminibus
impudicorum caecitatem offuderunt. Tum Lot ab
hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere
cum uxore et filiabus est egressus: interdictum
tamen eis est, ne retrorsum conspicerent. Sed mulier
parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis
abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem
conversa traditur. At Sodoma divinis ignibus conflagravit.
Lot autem filiae existimantes humanum genus
interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt;
unde Moab et Ammon nati sunt.
VII.
Per idem tempus fere, cum Abraam esset
etiam centum annorum, Isaac filius natus est. Tum
ancillam, de qua Abraam filium susceperat, Sarra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.