PL 20, col. 1032

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

non est; nec factum esse diabolum, quia Deus malum
non fecit, sed angelum bonum factum, sicut
Scriptura demonstrat: Per bonum operatum est
mihi omnem concupiscentiam [(Rom. VII, 8)]
. Malum
enim angelum fuisse sic credo, ut Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae
qui me colaphizet
[(II Cor. XII, 7)]
. Et alibi: Nisi
venerit refuga et discessio [(II Thess. II, 3)]
. Ergo qui
nunc refuga est, fuit aliquando intuitu Creatoris,
et in illa gradus sublimitate quae scripta a prophetis, cum dicitur: Et tu eras consignatio similitudinis,
et corona decoris [(Ezech. XXVIII, 12)]
, et reliqua;
et alibi: Quomodo de coelo cecidit Lucifer, qui
mane oriebatur [(Isai. XIV, 12)]
. Hunc boni et mali
capacem dicimus accepisse ex factore naturam, immortalitatis

gloria et honore circumdatum; accepisse
etiam scientiae dignitatem; qui elatus in superbiam,
suum credidit esse quod non erat; quoniam
qui eum fecerat, Dominum non videbat. Ego sum,
inquit, et non est alius praeter me [(Isai.
XLVII, 12)]
. Inde terrae deputatus est et cineri, ut
scriptum est: Quid superbis? terra et cinis [(Eccli. X, 9)]
,
et, Initium peccationis superbia [(Ibid., 15)]
. Qui tartaro
et igni perpetuo deputatus, perennis est poenae,
non immortalis vitae. Credimus omnem creaturam
Dei quae ad usus ciborum a conditore concessa est,
bonum esse, sicut et factum est: Et vidit Deus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.