PL 20, col. 1033

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

quia bona sunt valde [(Gen. I, 30, 31)]
. Sed ab his
ad tempus abstinere, non pro superstitione religionis
neque abominatione creaturae Dei, sed pro continentia
carnis, utile esse sentimus secundum Apostoli
consilium, qui dicit: Bonum est non manducare
carnem, neque bibere vinum [(Rom. XIV, 21)]
; atque
cum libuerit, uti; et cum delectaverit, abstinere, in
hominis potestate consistere. Conjugia probamus,
quae Deo auctore concessa sunt: continentiam in
ipsis praedicamus; virginitatem, utpote egregium
germen, et ex effeta trunci radice procedens, extollimus
et miramur. Justorum peccatorumque distantiam,
non ex conditione creatoris, sed arbitrio credimus
accedere voluntatis. Poenitentiam peccatorum
plenissima fide suscipimus, ac veluti secundam gratiam

suspicamur, sicut Apostolus ad Corinthios
dicit: Volui per vos venire, ut secundam gratiam habeatis [(II Cor. I, 15)]
.
6.
Vetus et novum Testamentum aequali fidei lance
suscipimus; ac veluti currentis per signa ponderis
libra, sic testimoniorum gesta mobili meditatione
pensamus. Nec evacuantes historiae fidem, credimus
universa gesta esse quae legimus; sed juxta
doctrinam Apostolicam sensum in his spiritualem,
prout Dominus dederit, perscrutamur: qui tamen
sensus ad typum Christi Ecclesiaeque pertineat; aut
in morum emendationem correctionemque proficiat.
Et hoc ipsum juxta illud, quod Apostolus ait: Omnia
haec in figuram nostri contigerunt [(I Cor. X, 6)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.