PL 20, col. 1035
Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
regulam disciplinamque servamus, ut tribus temporibus
anni masculinum nostrum [(Exod. XXXIV, 23)]
,
hoc est, opus virtutis quod caetero operi praecellat, appareat:
ac si quando jejunia indicta Ecclesiae, tunc
nos cupimus, non solum de usu consuetudinarii, verum
etiam a conversatione, fabulis, salutationibus
quae fabulas interserunt, jejunare. Et cum haec,
teste Deo, ita, ut scribimus, sentiamus; tamen non
sic nobis de veritate blandimur, ut si forte sacerdotes
sive doctores, qui sunt capita populi et colomnae
ecclesiarum, quodlibet ex his quae professi
sumus, probantes (aliquid) rectius quid dixerint,
pigri simus in eorum sententiam transire; praeceptumque
meminimus scriptum: Interrogate patres
vestros, et dicent vobis [(Deut. XXXII, 7)]
. Neque enim
tam stulti sumus, ut quibus capita pro sanctificatione
submittimus, his corda nostra humiliare nolimus.
Pastor est: quo vocaverit, sequar: quod
dixerit, ruminabo; quia ipse scit sibi pro custodia
mea reddendam esse rationem [(Heb. XIII, 17)] . Haec
sint, de quibus interim vobis ad praesens occurrere
potui: si quae aut studio praeteriisse, aut te adhuc
titillare videantur, sine verecundia interrogare
dignare, ut sine cunctatione respondeam, et aut
emender de errore, aut confirmer in Fide. Testor
omni legenti verba professionis hujus, quoniam si
quis dempserit de his, demet Deus de libro vitae partem
ejusdem [(Apoc. XXII, 19)] . Etenim ille qui nos
crediderit aliud labiis loqui, aliud corde tenere;
sicut superius dixi, cor nostrum Deus potest inspicere.
Ipsi obtulimus labia ad confessionem: de quibus
possunt homines judicare, satisfecimus; ac sic
duobus testibus stabit omne verbum nostrum [(Deut.
XVII, 6)] , id est, Deo, cujus judicium in nos, si fallimus,
invocamus; et hominibus, quorum suspiciones
nostra confessione corrigimus, ne amplius in nobis