PL 20, col. 1036
Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
velint male sentiendo peccare. Si quis his auditis in
incredulitate perstiterit, ut non nobis fidei assensum
tradat, non dubito, quin in die judicii partem aut
inter incredulum populum, aut inter falsos testes
habiturus sit, et secundum judicium legis Moysi iniquitatem
quam in fratre suo meditatur, sit recepturus [(Deut. XIX, 19)] .
8.
Nos enim, etsi peccatores sumus, tamen propter
illa trecenta aurea scuta quae Salomon fabricavit [(III Reg. XIV, 27)] ,
aerea facere non debemus.
Scutum enim Fidei forma est secundum Apostolum,
qui dicit: et Accipientes scutum fidei [(Ephes. VI, 16)]
.
Et ille pro aureis aerea facit, qui subtracta fidei
veritate, solum degenere reddit et confessione tinnitum;
et cum devotus videatur in numero, tamen
reus invenitur ex voto, id quod non credit confitendo.
De quibus quidem dixisse beatus Apostolus
suspicandus est: Habentes speciem pietatis, et virtutem
ejus abnegantes [(II Tim. III, 5)]
. Nonne videtur tibi
virtus in auro, et species in aere posse sentiri? Sed
optamus assertionem propheticam custodire, ut ante
pedes equorum regis, qui nisi episcopi aut doctores
sunt, quorum pedes veloces sunt super montes [(I Isai. LII, 7)] ,
evangelizantes pacem, fidei nostrae
scuta ponamus. Trecenta enim aurea scuta, sive
beatae Trinitatis fides, sive omnium creaturarum
satio, coeli, terrae et maris: cursores enim qui
ante pedes equorum ponunt ea, illi credendi sunt
qui potuerunt dicere: Cursum consummavi [(II Tim.
IV, 7)]
: quia instituti lege huc usque ad finem servare
possimus, ne illa Suracim rex Aegypti [(III
Reg. XIV, 25)] , hoc est, diabolus, a templo nostri
cordis abripiat. Excubent suffragia orationum tuarum
ad Jesum Christum Dominum nostrum, cui gloria
in saecula saeculorum amen.