PL 20, col. 1039

De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

suorum loculos tot constituit genera pigmentorum,
si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari
possit vulnus quod inflixit inimicus? Itane fuit
quod lateret Archiatrum, cui nequaquam artis suae
peritia provideret? Et si placet, aperiamus scholam
Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum
et medicaminum species perquiramus. Ecce in ipsius
introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis
carnalis, qui venenato serpentis dente percussi,
non statim perpetuae poenae mortis addicti
sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae
libertate et de sacri communione mysterii,
ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque
damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur;
et eo usque de ligno vitae, id est, Christi participio

exsules fierent, donec ad eum per romphaeam flammeam [(Gen. III. 24)] ,
id est ignitam martyrii passionem,
aut per Cherubim Domini qui interpretatur multitudo scientiae,
remearent: de quibus nunc per
singula non est temporis loqui. Quid vero ille fratricida,
cui ob hoc signum Dominus mandat imponi [(Gen. IV, 15)] ,
ne ab aliquo possit occidi? Non vult
enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [(Ezech. XVIII, 32)]
.
Nec longe ab his distat ille princeps
patrum, qui primus credidit, et reputatum est ei
ad justitiam [(Gen. XV, 6)]
; qui captum ab hostili legione
filium fratris, assumpta vernaculorum turba,
surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id
est, de judicio gehennae, habito cum divina majestate
colloquio, hoc est, orationis suae meritis liberavit.

Et tu ergo assume vernaculorum turbam, id est,
opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo.
Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum,
ne eum futuri judicii ignis exurat.
4.
Imitare patriarcharum opus [(Gen. XXXIV, 25
seqq.)] , qui stuprum sororis suae in alienigenarum
manus incidentis, non solum horruerunt, sed
etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores
fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi? Et tu ex
tribu Levi es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon
autem obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui
obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare
aut vindicare cur cessas? Anima autem fratris tui,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.