PL 20, col. 1040

De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas
servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est
iste qui cecidit: non ei remedii potest medicina
conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici.
Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro, ubi totius
plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae
peccasse referuntur; qui priores ad correptionem
legislatoris emendati esse perhibentur; et
non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox
conversio in poenitentiae celeritate laudatur [(Exod. XXXII, 1 seqq.)] .
Cujus rei etiam in Ezechiele
meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis: Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel
[(Ezech.
XLIV, 10)]
. Ipse quoque pontifex ad suggestionem
populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit

Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio. Sed
dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati
erant, nec pontifex consecratus, cum istius
mali crimen admissum est. Non contradico perspicaciae
tuae, quam ex Scripturarum voluminibus concepisti.
Tamen sic possem respondere tibi secundum
apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos [(Hebr. VII, 9, 10)] ;
quia in Abrahae lumbis latens
Levi decimas Melchisedech dedit, et accepit. Aut ipsi
Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali
honore vel gradu, cum Aegyptum signis percussit
horrendis, et egrediens nocte cum populo, sanctum
celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote
pascha non poterat celebrari.
5.
Sed intermissis his, interrogare te volo: Quid

erat Aaron, cum adversus Moysen invidiae livore
percussus, juncta sibi Maria, murmuravit [(Num.
XII, 1, 2)] ? At dicas fortasse, minus est invidia quam
fornicatio. Lege ergo beatum Apostolum, qui dicit: Neque fornicarii, neque invidi, neque maledici, neque
avari, neque detractores regnum Dei consequentur
[(I Cor. VI, 9)]
.
Vides ubi velut aequalia sibi similiaque
junguntur, quae ad coelorum regna non subeunt?
Adverte cujus poenae sententiam mereatur
invidia, per quam prophetissa Maria lepra percutitur [(Num. XII, 10)] :
cujus etiam avaritia, pro qua
Giezi Elisaei minister simili sorte damnatur [(IV
Reg. V, 27)] . Tu vero, qui avarum non detestaris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.