PL 20, col. 1041

De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

qui invidum non refugis, qui detractorem raptoremque
non devitas, fornicatorem ad tempus fratrem
revertentem aeternae mortis poena condemnas? Nec
ideo hoc dicimus, ut peccandi frena laxemus. Advertat
quisquis hoc legerit, quia non viventibus loquimur,
sed mortuum consolamur. Denique resurgat;
et videbis, quod statim ei trademus Psalmistae
versum dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me
consolata sunt [(Psal. XXII, 4)]
. Accipiet virgam correptionis,
et baculum qui sustentare possit infirmum.
Ita autem intelligamus Apostoli dictum, quod
neque invidi, neque fornicatores, neque aliena appetentes
regnum Dei possidebunt; id est si quem in
hoc vitio tempus accersionis invenerit; quia alibi
Dominus dicit: Unumquemque in viis suis judicabo
[(Ezech. XXXIII, 20)] .
Et ipse Apostolus ait: Quales
aliquando fuerint, nihil mea interest [(Gal. II, 6)]
. In
epistola sua beatus Joannes orare mandat pro
fratre, qui non habet peccatum usque ad mortem [(I Joan. V, 16)] ,
id est, non usque ad extremum
vitae suae finem peccatorum suorum mala fuerit secutus.
Nam de Levitis quod superius dixeras, non
eos fuisse sanctificatos, cum peccatis fuere polluti:
quid tibi videtur illud quod scriptum est in beati
Esdrae libris [(I Esdr. X, 18)] , ubi reversi de captivitate
Babyloniae, et restructis nuper templi Dominici
fundamentis, non solum plebs vulgi, verum
etiam familia sacerdotalis, et illius Jesu magni, invenitur
in mulieribus alienigenis, hoc est, Syris et
Idumaeis et Moabitis et Ammonitis esse permixta? Qui

tamen omnes peccato eodem, accipientes consilium
Esdrae, et recedentes a mulierum alienigenarum consortio,
caruerunt. Unde vides quod sicut peccati contagione
maculamur, ita expulsione ejus abluimur.
6.
Ne, quaeso, beatissime, fratrem nostrum in
profundo putei sub iniqui principis potestate demersum,
lapidibus desperationis obruamus. Imitemur
illum Aethiopem [(Jerem. XXXVIII, 7, 11)] , qui
sanctum Jeremiam in lacum ab iniquo rege demersum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.