PL 20, col. 106

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.18 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.19 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

abactorem pecora reperientur, dupla restituet.
Nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet.
Si cujus pecora alterius sata depaverint, dominus
pecoris eversa restituet. Si depositum perierit, is
penes quem depositum fuit, jurabit nihil se dolo
egisse: fur inventus, duplum dabit. Commendatum
pecus a bestia interceptum, non restituetur. Si quis
virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit
puellam, et ita eam uxorem accipiet. Si pater puellae
nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. Si quis se
pecudi miscuerit, morti dabitur. Sacrificans idolis,
pereat. Viduam et orphanum non premendos: Pauperem
debitorem non perurgendum; nec usuram
poscendam: Vestimentum pauperis pro pignore non
accipiendum: Principem populi non increpandum:

Primogenita omnia Domino offerenda: Carnem a
fera captam non edendam: Coitiones in testimonium
falsum, aut in quacumque malitia, non esse
faciendas. Inimici pecus errans non praeteribis, sed
reduces. Si animal inimici succubuisse oneri inveneris,
erigere debebis. Innocentem et justum non
occides. Non justificabis impium pro muneribus.
Munera non accipienda: Advenam benigne habendum:
Sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum:
Fructus septimi anni non metendos, sed
pauperibus et egenis relinquendos.
XIX.
Haec fere Moyses ad populum verba Dei retulit,
altariumque ex duodecim lapidibus sub monte
constituit. Ac rursum montem, in quo Dominus
consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron,

Nadab et Abiud, majoribusque natu septuaginta.
Sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen
in quo Dominus stabat, viderunt: cujus mirabilis
forma et claritudo eximia refertur. Moyses autem
accersitus a Domino, interiorem nubem quae circum
Dominum steterat, ingressus, quadraginta diebus
totidemque noctibus ibi fuisse traditur. Quo tempore
super aedificando tabernaculo atque arca, rituque
sacrificandi edoctus verbis Dei est: quae ego, quia
prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam
praeciso operi non putavi. Sed immorante diutius
Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret,
populus desperato ejus reditu Aaron compulit simulacra
facere. Tunc ex metallis conflatis vituli caput
exstitit; cui cum populus Domini immemor hostias

obtulisset, vinoque se et ventri dedisset, despectans
haec justo dolore Deus, improbum populum, nisi a
Moyse fuisset exoratus, delesset. Sed regressus
Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Domini
scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio
deditum deprehendisset, tabulas confregit; indignam
esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur.
Multis tamen increpitis, Levitas ad se aggregavit,
eisdemque praecepit, ut districtis gladiis
populum caederent; quo impetu XX tria millia virorum
perempta traduntur. Tum Moyses tabernaculum
extra castra constituit: quod quoties fuisset ingressus,
columna nubis adstare pro foribus visebatur,
coramque ad Moysen Dominus loquebatur. Poscente

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.