PL 20, col. 107
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.20 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.19 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.21
autem Moyse, ut Dominum in majestate propria videret;
responsum, Formam Dei mortalibus oculis
perspici non posse; posteriora tamen ejus videre
concessum; tabulaeque quas Moyses prius confregerat,
refectae; sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus
apud Dominum Moyses traditur. Cumque
de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine
facies ejus renidebat, ut intueri eum populus
non valeret, sed cum mandata Dei relaturus esset,
vultum velamento obtexit, atque ita ad populum
verbis Domini locutus est. Hoc in loco tabernaculi
interiorumque ejus aedificatio refertur; quo consummato,
nubes superne decidit, atque ita tabernaculum
obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet.
Haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.
XX.
Exin Leviticus liber sequitur, in quo litandi
praecepta traduntur; mandata etiam latae superius legi
adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis: quae
si quis cognoscere volet, perfectius inde capiet; nos
enim suscepti operis modum custodientes, solam historiam
persequimur. Igitur Levi tribu in sacerdotium
segregata, reliquae tribus dinumeratae, repertaque
hominum ICC et III CIC. Cum ergo populus mannae
cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque
beneficiis Dei, ut semper, ingratus, viles quibus in
Aegypto assueverat, dapes desiderabat. Tum Dominus
immensam copiam coturnicum castris intulit;
quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis
carnibus interibant: magnaque eo die clades in
castris fuit, adeo ut XX et III virorum millia periisse
tradantur. Ita populus eo quem desiderabat cibo
punitus est. Inde promotum agmen, et in Faran ventum
est: edoctusque a Domino Moyses vicinam esse
terram, cujus possessionem eis promiserat Dominus;
exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem
omni copia esse regionem, sed gentes validas,
et munita ingentibus muris oppida. Quod ubi populo
compertum, magna mentes omnium formido incesserat,
eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio
ducem sibi constituere pararent, cujus ductu in
Aegyptum reverterentur. Tunc Jesus et Chaleb, qui
inter exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus
flentes, populum obtestantur, ne exploratoribus
credant formidolosa referentibus: se quoque una
cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo reperisse:
promissis illos Dei confidere oportere: hostes
praedae potius quam exitio fore. Sed gens indomita,
sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum
ferebatur: queis rebus commotus Dominus partem
populi hostibus caedendam objecit, exploratoribus
interfectis ad vulgi formidinem.
XXI.
Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan
et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere
conati sunt, sed eos vivos hiatu suo terra absorbuit.
Nec multo post totius populi in Moysen et
Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum (quod
erat nefas nisi sacerdotibus introire) irrumperent:
tum vero catervatim in eos grassata mors est, momentoque