PL 20, col. 111
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.25 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.26 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
angelus, Ne dubitaret posse fieri quae Dominus loquebatur.
Perfecto igitur sacrificio, dirutaque ara
quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos
profectus, castra castris hostium contulit. Sed Madianitis
etiam gens Amalech se conjunxerat; Gedeon
vero non amplius quam ad triginta et II millia
exercitum paraverat. Sed priusquam confligeret,
Deus ad eum locutus est, Nimiam esse hanc multitudinem,
quam in praelium vellet educere: Hebraeos
pro solita perfidia eventum pugnae non Deo, sed
virtuti suae daturos: itaque daret volentibus discedendi
potestatem; quod ubi populo divulgatum, XX
et II M a castris recesserunt. Sed ex X millibus quae
resederant, admonitus a Domino, non amplius quam
trecentos tenuit: reliquos ab armis dimisit. Ita
media vigilia castra hostium ingressus, jussis omnibus
tuba canere, magnum terrorem injecit; neque
cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga, qua
quisque potuit, dilapsi; sed, occurrentibus omni ex
parte Hebraeis, passim fugientes cadunt; reges Gedeon
persecutus ultra Jordanem, comprehensos neci
dedit. Ea pugna centum et XX M ex hostibus caesa,
XV capta traduntur. Tunc consensu omnium Gedeoni,
ut princeps populi esset, delatum: quod ille
aspernatus, communi jure cum civibus vivere, quam
praeesse suis maluit.
XXVI.
Depulsa igitur captivitate, quae septem
annos populum continuerat, pax per XL annos fuit.
Sed defuncto Gedeon, filius ejus Abimelech, ex concubina
ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque
consentientibus et maxime Sichimorum principibus
operam ei navantibus, regnum occupavit
isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello
premeret, turrim quamdam, in quam se amisso oppido
fugientes receperant, expugnare aggressus,
dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit,
cum triennio imperium tenuisset. Huic successit
Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est.
Post hunc Jair fuit, qui cum aeque viginti et duos
annos principatum obtinuisset, populus relicto Domino
idolis se mancipavit: obque id Israelitae subacti
sunt ab allophylis et Ammonitis, duoque de
XX annis sub eorum imperio fuerunt. Quo tempore
eis Dominum invocantibus divinum scilicet responsum
redditum est: Simulacra potius invocarent:
se non ultra misericordiam ingratis praestiturum.
At illi flentes culpam fateri, et precari veniam;
abjectisque idolis Deum implorantes, negatam licet
misericordiam impetraverunt. Igitur Jepta duce ad
libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt;
missis prius ad Ammon regem legatis,
ut finibus suis contentus, bello abstineret. At ille
praelium non abnuens, aciem instruxit. Tum Jepta,
prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur,
si prospere pugnasset, eum qui sibi primus revertenti
obvius fuisset, hostiam Deo dandum. Ita victis
hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit,
quae patrem exceptura victorem, cum tympanis et
choris laeta processerat. Tum Jepta consternatus,