PL 20, col. 112
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.27 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.26 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.28
dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem.
At illa, non feminea constantia, mori non
recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium
petit, ut aequales suas prius videret: quibus actis
ultro ad patrem redit, votumque Domino reddit.
Jepta principatum sex annis tenuit. Huic Esebon
successit, et tranquillis rebus exacto imperio, anno
septimo decessit: postque eum Allon Zabulonites
annis X, itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis
tempore nihil quod historia loqueretur, ediderunt.
XXVII.
Rursum Israelitae ad idola conversi, divino
destituti praesidio, subjecti allophylis, per XL
captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt.
Ea tempestate Sampson natus traditur. Hujus mater
diu sterilis, angelum vidit; dictumque ei est:
Vino et sicera atque immundis abstineret: fore,
uti puerum ederet libertatis vindicem et hostium
ultorem. Ita mulier enixa puerum, Sampson nomen
ei indidit. Is intonso capite, mirae virtutis fuisse
traditur: adeo ut leonem in via obvium manu discerperet.
Uxorem ex allophylis habuit; quae cum
absente viro in alterius matrimonium convenisset,
dolore ereptae conjugis perniciem genti molitus est
(fretus Domino et viribus, palam victores clade
afficiebat): CCC siquidem vulpibus captis, ardentes
lampades earum illigavit caudis, atque eas agris
hostium immisit: ac tum forte maturis messibus
facile incondium fuit, vineaeque et olivarum arbores
exustae. Grandi allophylorum exitio abreptae uxoris
injuriam ultus videbatur: quo dolore allophyli permoti,
mulierem tanti mali causam cum domo et
patre lucendio consumpserunt. Sed Sampson parum
se vindicatum ratus, urgere omnibus incommodis
protanam gentem non desinebat. Tum compulsi Judaei,
vinctum eum allophylis tradiderunt. Sed traditus,
ruptis vinculis, arrepto osse asini, quod
casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit.
Ingravescente autem aestu cum siti affectus esset,
invocato Domino, ex osse quod manu tenebat,
aqua fluxit.
XXVIII.
Ea tempestate Sampson Hebraeis praeerat,
allophylis unius virtute domitis. Igitur insidiantes
vitae ejus, nec palam eum tentare audentes,
uxorem ejus, quam ille postea acceperat, pecunia
corrumpunt, virtutem viri uti proderet. Illa eum
blandimento muliebri aggressa, diu eludentem et
multum cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus
capitis virtutem suam subsistere. Mox dormienti
insidiata, crimen ejus abstulit, atque ita eum allophylis
tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere
nequiverant. Tum illi, effossis oculis,
vinctum compedibus in carcerem conjecerunt. Sed
spatio temporis accisos crines crescere, et cum eis
virtus redire occoeperat: jamque Sampson conscius
recepti roboris, tempus modo justae ultionis opperiebatur.
Erat allophylis moris, cum dies festos
agerent, Sampson quasi in pompam publicam producere,
capto insultantes. Ita die quodam, cum