PL 20, col. 116
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.34 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.33 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.35
ubi regi ex Domini ira compertum est, mortem affici
filium jussit: sed populi auxilio ab exitio vindicatus
est. Ea tempestate Samuel a Domino monitus,
regem adiit, verbis Domini nuntians, uti genti
Amalec, quae olim Hebraeos ex Aegypto venientes
transitu prohibuerat, bellum inferret; addito interdicto,
ne quid ex spoliis devictorum concupisceret.
Ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus,
gens subacta. Saul victus praedae magnitudine, praecepti
divini immemor, capta servari et ferri jubet.
Quo facto offensus Dominus, Samuelem alloquitur:
Poenitere se, quod Saul regem constituerit.
XXXIV.
Dictum sacerdos regi refert. Mox a Domino
monitus, David regali unguento perlinit, parvum
etiamnum puerum, sub patre agentem, pastorem
ovium, assuetum saepius cithara canere: ob quod
postea a Saule assumptus, inter ministros regios habebatur.
Qua tempestate allophylis atque Hebraeis
bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent,
Goliath quidam ex allophylis, vir mirae magnitudinis
et roboris, suorum ordines praetergressus,
ferocibus verbis probra in hostes jaciens singularem
pugnam ciebat. Tum rex magna praemia et filiae
nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset:
sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat.
Igitur David etiamnum puer, pugnae se obtulit: rejectisque
armis, quibus infirma aetas gravabatur,
virga tantum et quinque lapidibus sumptis, in praelium
processit: primoque ictu, misso funda lapide,
allophylum perculit: caput victi et spolia abstulit:
gladium postea in templum posuit; allophyli autem
omnes in fugam versi, victoriam concessere. Sed e
praelio reversis, multus circa David favor invidiam
regis accenderat: timens autem tam carum omnibus
cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris
objectare eum periculis statuit. Ac primum tribunum
eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei
filiam spopondisset, fidem fregit, eamque alteri tradidit.
Mox filia regis natu minor, Melchol nomine,
amore David flagrare occoeperat; igitur nuptiarum
ejus istiusmodi conditionem proponit: si centum
praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem
matrimonio illius cessuram: sperabat enim juvenem
periculosa audentem facile periturum. Sed
longe aliter ac ratus erat, evenit: nam ut proposuerat,
impigre David centum praeputia ex allophylis
retulit; atque ita regis filiam in matrimonium accepit.
XXXV.
Crescebat in dies in eum regis odium stimulante
invidia: quia bonos semper mali insectantur;
igitur ministris et Jonathae filio imperavit, vitae
ejus ut insidias pararent. Sed Jonathae carus acceptusque
jam inde a principio David fuerat: itaque rex
increpitus a filio, cruentum imperium repressit. Sed
non diu mali boni sunt; nam cum spiritu erroris Saul
affligeretur, eique David assisteret cithara laborantem
deliniens, lancea cum ferire conatus est, nisi
ille lethalem ictum propere declinasset. Exinde jam
non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra