PL 20, col. 117

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.35 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.36 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

se David regi credidit. Ac primum fugiens, ad Samuelem
se contulit: inde ad Abimelech, postremo
ad regem Moab confugit; mox per Gad prophetam
monitus, in terram Judae regressus, vitae periculum
adiit. Ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit,
quod David recepisset: et cum ex ministris
regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet,
Doeg Syrus cruentum ministerium exsecutus est.
Post id David desertum petiit. Illuc quoque eum Saul
persecutus est: sed inani opera ejus exitium moliebatur,
quem Dominus protegebat. Erat in deserto
spelunca vasto recessu patens, in hujus interiora David
se conjecerat. Saul nesciens in primo speluncae
aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique
somno captus requiescebat; quod ubi David animadvertit,
hortantibus cunctis ut opportunitate uteretur,

abstinuit regis exitio: diploidem tamen ejus
abstulit. Mox egressus, tuto eminus loco a tergo regem
allocutus est, sua in illum commemorans beneficia,
Ut saepe pro regno ejus caput periculis objectasset,
utque postremo praesenti tempore a Domino
sibi traditum interimere noluisset. Ad haec culpam
Saul fateri, veniam precari, lacrymas fundere, pietatem
David extollere, malitiam suam incusare, regem
eum et filium appellans. Tantum ex feroci illo animo
mutatum, crederes nihil ultra adversum generum auSurum.
Sed David, qui penitius ingenium mali spectatum
haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus,
intra eremum se continebat. Saul vecors animi, quia
comprehendendi generum potestas non erat, filiam

suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam,
Phaltim cuidam in matrimonium dedit.
XXXVI.
David ad allophylos confugit. Ea tempestate
Samuel diem functus est. Saul allophylis bellum
inferentibus Dominum consulit, nullumque est ei responsum
redditum. Tum per mulierem, cujus viscera
spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit.
Dictum ei ab eo est, postero illum die cum filio
victum ab allophylis in praelio casurum. Igitur allophyli
castris in hostili solo positis, postero die aciem
instruunt, David tamen ex castris remisso: quia parum
crediderant sibi illum adversum suos fidum fore.
Sed conserto praelio, Hebraei fusi: filii regis cadunt:
Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium
veniret, gladio suo incubuit. De aetate imperii ejus

parum certa comperimus, nisi quod in Actibus Apostolorum
XL annos regnasse dictus est; quamquam
ego arbitror tam a Paulo, cujus illa praedicatio refertur,
etiam Samuelis annos sub regis istius aetate
numeratos. Plerique tamen qui de temporibus scripserunt,
XXX eum annos regnasse annotaverunt: cui
opinioni nequaquam accedimus; nam ea tempestate
qua Domini arca in Cariathjarim oppidum translata
est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem
per David regem ex illo oppido arcam sublatam,
cum per XX annos ibi constitisset; ergo, cum intra id
tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum
spatio tenuit imperium. Eadem nobis de
emporibus Samuelis caligo, ut qui cum Heli sacerdote

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.