PL 20, col. 124
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.47 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.48 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.46
temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati
accessimus.
XLVII.
Igitur Amassiae Ozia filius successit; nam
in parte decem tribuum Joas diem functus Joram
filio locum fecerat: postque hunc Zacharias ejus
filius regnavit. Horum nos regnum, omniumque qui
in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda
esse tempora non putavimus: quia brevitati
studentes, superflua omisimus: et ad cognitionem
temporum ejus potissimum partis annos credimus
persequendos, quae in captivitatem posterius
abducta prolixius tempus in regno habuit. Igitur
Ozias regnum Judae adeptus praecipuam curam Domini
cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum
usus (Esaias etiam sub hoc primum prophetasse
traditur), quo merito prosperis eventibus adversus
finitimos bella gessit. Arabas etiam devicit.
Jamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat,
elatusque secundis rebus illicita praesumens, incensum
Deo obtulit: quod solis facere sacerdotibus fas
erat. Itaque cum per Azariam sacerdotem increpitus
eo loco decedere cogeretur, atque in iram exarsisset,
lepra oppletus decessit: quo morbo affectus vita
functus est, cum regnasset annos duos et quinquaginta.
Regnum inde Joathae filio datum: isque admodum
sanctus fuisse traditur, prospereque imperium
administravit: gentem Ammonitarum bello
victam stipendium praestare coegit: regnavit autem
annis XVI eidemque Achaz filius successit.
XLVIII.
Celebris circa haec tempora Ninivitarum
fides traditur. Id oppidum, olim ab Assur Sem filio
conditum, caput regni Assyriorum fuit, frequens
tum incolentium multitudine, alens virorum millia
C et XX, atque, ut in magno populo, abundans vitiis.
Queis Deus motus Jonam prophetam ex Judaea ire
praecepit, ac denuntiare urbi excidium, sicut olim
Sodoma et Gomorrha divinis ignibus conflagrassent.
Verum prophet apraedicationis istius ministerium detrectans,
non contumacia, sed praescientia qua videbat
Dominum poenitentia populi placandum, navim
quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit.
Sed, ubi in altum processum, nautae saevitia
maris compulsi, quisnam esset mali causa sorte exploravere.
Cum super Jonam sors decidisset, tamquam
piaculum tempestatis in profundum projectus
est: exceptusque a ceto, marino monstro, ac devoratus,
post triduum fere Ninivitarum littoribus ejectus
jussa praedicat: Urbem scilicet ob peccata populi triduo
perituram. Igitur non dissimulanter, ut olim
Sodomis, audita est vox Prophetae: ac statim jussu
regis exemploque populus universus, quin et recens
nati, cibo potuque abstinentur: jumenta itidem et
diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium
speciem cum hominibus praebebant. Ita
imminens malum aversum. Jonae apud Deum conquerenti,
quod fides dictis non adfuisset, responsum,
Poenitentibus veniam negari non posse.
XLIX.
At in Samaria Zachariam regem admodum
impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella