PL 20, col. 137

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In inglese: The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.14 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.13 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.15

regnavit annos duos et sexaginta, eidemque Ochus
successit.
XIV.
Huic rerum ordini recte Judith actus conseram,
traditur enim post captivitatem fuisse; sed quis
eo tempore Persis regnaverit, historia divina non
edidit: regem tamen sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor
nuncupat, non utique eum qui Jerosolymam
ceperit, sed nullum hoc nomine post captivitatem
apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impatientiam
et pariles conatus, quicumque ille rex,
Nabuchodonosor a Judaeis vocitatus est. Plerique
tamen Cambysem Cyri regis filium putant esse, quod
victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit; sed
huic opinioni eadem sacra historia repugnat: nam
duodecimo regis illius anno Judith fuisse signatur:

porro Cambyses non ultra novem annos rerum potitus
est. Unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege
qui post Artaxerxem secundum fuit, haec gesta crediderim;
idque vel ex hoc conjicio, quod idem Ochus
(ut in saecularibus quibusdam scriptis legi) natura
immitis cupidusque bellorum traditur: nam et arma
finitimis intulit, et Aegyptum, quae ante multos annos
desciverat, bello recuperavit. Quo tempore etiam
sacra eorum, et Apin in Deum receptum irrisisse
traditur: quod postea Baguas spado ejus, natione
Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte
regis ultus est. Meminit autem hujus Baguae historia
divina: nam cum Holofernes jussu regis adversus
Judaeos duxerat exercitum, Baguam in iisdem castris
fuisse memoravit: unde non immerito in argumentum

nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor
nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo
Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt. Caeterum
illud nemini mirum esse oportebit, quod
scriptores saecularium litterarum nihil ex his quae
sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu
praevalente, ut intaminata ab ore corrupto et
falsis vera miscente, intra sua tantum mysteria contineretur
historia, quae separata a mundi negotiis,
et sacris tantum vocibus proferenda, permisceri cum
aliis velut aequali sorte non debuit; etenim erat indignissimum,
ut alia agentibus, aut alia quaerentibus,
haec quoque cum reliquis miscerentur. Sed pergam
ad caetera, ac per Judith gesta, ut potero, paucis absolvam.

XV.
Igitur reversis, ut supra memoravimus in
solum patrium Judaeis, necdum composito rerum
aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert,
atque adversus regem eorum, Arphaxad nomine, acie
confligit: secundo eventu perempto rege, gentem
imperio adjungit; idem reliquis nationibus facit,
praemisso Holoferne, quem principem militiae delegerat,
cum millibus peditum centum et viginti, equitum
duodecim. Is Cilicia et Arabia bello vastatis,
multas urbes aut vi capit aut metu in deditionem
compellit; jamque Damascum admotus exercitus
magno Judaeos terrore perculerat: sed impares ad
resistendum, neque ad deditionem acquiescentibus
animis, expertis quippe usque ante captivitatis mala,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.